- DAMASCUS
- I.DAMASCUSSyriae urbs antiquissima, ditissima et clatissima, olim Regum fedes, palmulorum fertilissima, et prunorum, quae inde Damascena vocantur. Lucan. l. 3.Et felix, sic fama, Ninos, ventosa, Damascus:Hanc veram Iovis urbem, totiusque orientis oculum vocat, Iulian. in Epp. Sic autem dicta est, uti volunt, ad Asco quodam Gigante, qui Dionysium vinctum illic cum Lycurgo in fluvium iniecit: vel quod Damascus, Mercurii et halimedae nymphae filius, ex Arcadia in Syriam profectus, urbem sui nominis condiderit, vel quod Dionys. ibi persecutus sit et excoriaverit. Damascum quendam, qui vineta securi exciderat. Syriae nobilissima civitas vocatur a Iustin. l. 36. c. 2. qui addit: Nomen urbi a Damasco Rege inditum. Verum hic Damasceus, ab allis Damas vocatur. Etymologicum magnum: Δαμαςκὸς, πόλις Συρίας περὶ τὸν Α᾿ντιλίβανον. Εἴρηται ὅτι Δαμὰς ςτρατεύων κατα Διονύςου, ἐκεῖς ςκηνην` πηξάμενος, ἱδρύςατο ἐκεῖ Συρίας Θεοῦ ξόανον. Ab Omaro Abubecheris successore, A. C. 636. capta. Vilh. Tyr. l. 1. c. 2. Sedes unius ex tribus Saracenorum Amiris facta est, A. C. 813. altero Babylone, tettio in Africa residente: postmodum a mohammede l. Bagdamum s. Babylonem translata, Saracenis vero pulsis, et Turcis Sultanos habuit, Doldequinum, et Noharadinum; quibus successit Saladinus Aegyptius. Uti et Aleppum, et Nicaea, et Iconium et Ninive, sub proptiis tum Sultanis fuêre. Frustra, ob sociorum lites, a Conrado III. Imp. tentata, A. C. 1147. Trithem. in Chron. Olim nona metropolis, sub Patr. Antiocheno erat. Ab Us, fil. Aramis, conditam vult Ioseph. Antiq. l. 1. c. 6. Evangelii luce collustratâ est a Paulo, qui ibi ab Anania baptizatus est: inde, cum insidias sensisset, a Discipulis emissus, Actor. c. 9. v. 15. Miraeus Geograph. Eccles. Bellon. l. 2. observ. c. 91. et seqq. vide et Voss. ad Iust. Nunc paucos habet incolas, quibus Scham vocatur; Sub Turcis, Bassae sedes, ab 154. Ann. cum antea parerat Sultano Aegypt. Alipiensis hoc saeculo Bassa rebellis, victo Achmetis Imperatoris Turcarum duce Ali Bassa eam cum Tripoli et theasuris Vezirtii occupavit, sed rediit postea urbs sub obsequium Imperat. quo cum sub praetextu Imperatoriae Mecham peregrinationis, sedem Imperii Osmannus transferre volnisset, a Ianizeris in carcerem coniectus, et iussu Nustaphae patrui strangulatus est, A. C. 1622. Media est inter Hiernfalem ad Austr., et Antionchiam ad Bor. 240. mill. ab Aleppo in Austr. Baudr. in Lex. Geogr. Ferrar. vide inprimis Petrum de Valle itiner. t. 1. et 4. Addo saltem, quod de ea Plin. l. 5. c. 18. inter alia, Damascon Eupotoni riguis ex amne Chrysorrhoa fertilem: uti legi iubet Salmas. Ex cuius sententia Plin. verba Graeci Auctoris, quo usus est, sic accepit, quasi Δαμαςκὸς cum adiuncto vel epitheto diceretur, ad discrimen alterius cuiusdam Damasci. Atqui εὔποτος idem, quod εὐπότιςτος, irrigua et rivis bene satura est. Chrysorthoas enim amnis totus fere in rigua et rivorum deductiones convertebatur, et Damascum praecipue rigabat ac εὔποτον reddebat: hinc nomen forte adeptus, quod sc. fertilem eam urbem redderet. vide illum ad Solin. p. 617. uti de vett. Damasci, seu Syriae Damascenae regionibus infra voce Rezon.II.DAMASCUSfilius procuratoris domus Abraham. Genes. c. 15. v. 2. Egregium ςφάλμα. Dispensator siquidem Abrahami Eliezer fuit ex Damasco.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.